- CANDYA
- CANDYAcapitis tegmen pellitum, Persarum olim Regibus in usu, ut habetur apud Pollucem, l. 7. c. 13. Hinc Synesius, Orat. de Regno, Parthorum Regem, qui tiarâ et candye ornabatur, territum abstinentiâ Carini Imperatoris cessisse ei, cui ex vilissimis lanis amictus pilcusque esset, refert. Et quidem Κάνδυς ἁλιπόρφυρος, e purpura videl. marina, memoratur Polluci, l. 7. c. 13. etc. Alias Candys quoque vestimenti nomen est, ut e multis Auctorum locis probat Brissonius, de Regno Pers. l. 2. Vide quoque Paschalium, de Coronis, l. 10. c. 3. et Anselm. Solerium, de Pileo Sect. 9. Ferrario certe Candys, vestis Persica, ad instar chlamydis militaris: Κάνδυς χιτὼν περσικὸς, ὃν ενεκπορποῦνται οἱ ςτρατιῶται, Candys vestis Persica, quam infibulant milites, Hesychius. Distinctam a tunica fuisse, docent verba Dionys. de Tigrane ad Pompeium veniente, loquentis, quem tradit, quo et reverentiâ Pompeii, et misericordiâ, dignus videretur, ita se composuisse, ut inter pristinam dignitatem et praesentem Fortunam statum servaret: Τὸν μὲν γὰρ χιτῶνα τὸν μευόλευκον καὶ τὸν κάνδυν τὸν ὁλοπόρφυρον ἐξέδυ, Tunicam emm semialbam, et Candym purpureum, i. e. chlamydem seu vestem regiam superiorem purpuream, exuerat. Idem Xenoph. testatur Cyri paed. l. 1. Οὶ πορφυροῖ κιτῶνες καὶ οἱ κάνδυες. Octav. Ferrarius, de re Vestiaria, l. 3. c. 1. qui est de Tunica, etc. Vide quoque Car. Paschalium, Coronar. l. 10. c. 2. et 3. ut et infra, ubi de Pellibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.